- ACHILLEA
- I.ACHILLEAalias Achillis, idos, Achillis cursus, peninsula est non procul ab ostiô Borysthenis, ad formam gladii in transversum porrecta, ab exercitatione Achillis nomen habens. Dionysius Perieg. Ταῦροι θ᾿ οἱ ναίουϚιν Α᾿χιλλῆος δρόμον αἰπυν´. Herodotus l. 4. Α᾿χιλλήϊον δρόμον vocat. Pomp. Mela l. 2. c. 1. Achilles infestâ classe mare Ponticum ingressus, ibi ludicrô certamine celebrâsse victoriam, et cum ab armis quies erat, se ac suos cursu exercitavisse memoratur. Ideo dicta est δρόμος Α᾿χίλλειος Fidonisi hodie, reste Nigrô. Fuit etiam Achillea, insula Sarmatiae Europaeae ante ostia Borysthenis, quae et Macaraen, et Leuce et Heros, ut quidam volunt, dicebatur. Dionysius Alexandrin. p. 79.Ε᾿ςτι δέ τις καὶ ςκαιον ὑπὲρ πόρον ΕὐξείνοιοΑ῎ντα Βορυςθ ένεος μεγαλώνυμος εἰν ἁλὶ νῆδςοςΗ᾿ρώων. Λευκην´ μιν ἐπωνυμίην καλέουϚιν.Οὕνεκα οἱ ταπἐρ ἐςτι κινώπετα, λευκὰ τέτυκ ται.Κεῖθι δ᾿ Α᾿χιλλῆος τε, καὶ Η῾ρώων φάτις ἄλλωνΨυχάς εἱλἰοςςεςθαι ἐρημαϊας ἀνα βήςςας.Amm. Marcellin. l. 22. c. 8. In hâc Tauricâ insulâ, Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. In quam, si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigus, templôque, et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves. Aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. Auctor Peripli ponti Euxini, ab Isaacô Vossiô editus, Α᾿χιλλέως νῆϚον, Α᾿χιλλέως δρόμον, et Leucen insulam pro iisdem haber. Subdit ex Demetriô, Thetin filio suo hanc insulam concessisse, Achillemque in eâ habitasse, ac templum ibidem in honorem eius exstructum fuisse. Inde est quod Q. Calaber ad finem l. 3. Paral. Neptunum introducit, matrem Achillis consolantem in hunc modum.------ Α᾿λλ᾿ αἶψα καί ἐς Διὸς ἵξε ται αὐγὰς,Καὶ οἱ δῶρον ἔγωγε θεουδέα νῆϚον ὀπάςςωΕὔξεινον μετα πόντον, ὁ δὴ θεὸς ἔςςε ται αἰείΣὸς παῒς, ἀμφὶ δὲ φῦλα περικτιόνων μέγα λαῶνΚεῖνον κυδαίνοντα θυηπολίης ἐρατεινῆςΕ᾿ςπόμενοι τίσουϚι. ------Nullam hîc avem volare, Plin. l. 10. c. 19. habet et Strabo l. 13. Hodie Cacearia, teste Nigrô. Nic. Lloydius. Estetiam Achillea apudPtol. Paus. et Max. Tyr. insula, et urbs ad ostium Istri Boreal gemina, nova et vetus, vulgo Kilia. Vide Steph,II.ACHILLEAfons Mileri, cuius aqua salsissima scaturit, dulcescit autem defluxu. Hîc lotus Achilles dicitur, cum Strambelum filium Telamonis, Lesbiis auxilio venientem, superâsset. Vide Freinshem, Supplementis in Curt. l. 2. c. 7. Athen. 1. 2. c. 2. Voss de Hist. Graec. l. 1. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.